Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. Read more